Eratostomus revisitatus

Pagella in hac olim scripsi carmen in tres partes divisum, quod sub nomine «Eratostomus» notavi. Hoc carmine de amoribus illicitis canebam, quot plures apud hominum societates nimis rigidas sint. Sed non est mihi propositum de amoris negotiis disserere, at carminis compositionem tibi, lectori, offerre. Antiquos versus, quos legere possis hic, refeci ad metricos modos aptos forma asclepiadeorum maiorum:


Venusti nefas est aspicere os dulce Eratostomi,
Pulchritudine falsam quia demit speciem effera.
Sic Platonica et evellitur omnis sapientia.
Verum perspicere et pulchrum hominis non simul ullius
Denuo liceat, sanciat illud nisi tum et sinat,
–Nam tantum imperium iussit alumno tener hui Amor–.
Damnavitque caput mortifero iudicio puer,
Dum ridet sceleratus, calido melleque dulcior.

Et me deseruerunt trepidantes Eratostomi
Infelicem hyacinthi atque amaranthi et sitientem aquae
Amoris tepidae, nec potui membra levare humi.
Et suspiria per vastum Erebum dulcia nunc peto,
Effusis lacrimis nomina amaris ululans tua;
Eheu me miseratus miserum es nondum Eratostome?
Talis te genuerunt feritatis rabidae ferae,
Ut praecordia ferrum tegit inflexibili iugo.
Tendo flamine memet, volitare aura aveo arida
Abscissa at polus ala superari gelidus potest?

Si quis, a!, mihi donaret amari abs Eratostomo,
Et suavibus accingere corpus tremulum artubus,
Deinde dulcia coniungere labra in lepido osculo,
Vt symmetria alat postea et artes thalami sacras,
Quantos igniculos nescius accenderet invidos
Piis, gaudia qui dum vehementer modo puniant
Furtivam mage quaerunt hominum saepe cupidinem.

Deja un comentario