Danuvius & vertio

D A N V V I V S

nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor,
perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Verg. Aen. 4: 365-367

Vindobonensem noctem frangit lenis tuus spiritus
contra me in lecto et gradus, sermo diffusus
duorum hominum quorundam ante fenestram ambulantium.
In domo cuius pondus tam magnum fere esse videtur
quam centum annos aedis, si superstitit num bello,
aut persuadit se ipsum superstem temporis
nunquam redeuntis, fenestrae fragiles.
Der gelb-blaue Kanal war heute allein und leer.
Corvorum inter raucas voces sufferre tempto
turbae murmura, tabernas immodicas
tristesque Caryatides, quae sustinent haud temere
divitiarum onus effrenatarum, frivolum speculum,
cui vix sufficiet ridenti sub persona saltare.
Atque, aliena tametsi sit mihi haec noctu urbs,
surdo scit cum dolore fessum meum cor,
haud minus alieni sonant mihi rumores familiares.

*

Mane quasdam vidi umbras in aequoribus canalis,
ripae ad ambulationem appropinquaverunt finxeruntque
basiare labella eorum qui perambulabant; deinde, sub sole
moribundae, latuerunt in ferro pontium,
frustra volui eas captare, distinguere,
sed oculos fugiebant meos sicut fumi fila.
Sapiit aqua frigida, membraque exagitabam cadaverosa
cinereo sub aequore. Remigium advenit palmulamque
tetendit, at mihi oboli ad iter non erant.
Mergere tandem statui, immutescit urbs
atque nox fiebat inferorum, dum radii
tegminibus et iterum blandiebantur arborum
digitisque scintillabant inter folia, ut aureo autumnum
augurio nuntiarent. Silentium, canalis fundo carens.

*

Illo sub canale urbs arcanum fit mausoleum
tabis, quae vetustatis filia est marcescentis;
Dido, esne tu!? Vultum vix tuum umbra aspicere sinit.
Tecum loquor, qui te quondam amavi, funereo quem amore amavisti,
sterilis silicis filium cani Caucasi,
cui tigres ubera tetenderunt sua Hyrcaniae.
Noli scindere comam, nec pellem radas combustam,
non enim meruisti rogum ingredi animamque flammis dare.
Danubii sub aequoribus habes animum
mihi alienum, fragorem quendam inter ocellos
longasque quae nunc genas incolunt tuas umbras.
Noli bracchia tendere, noli meum capere cor,
non enim intellegere affectum poteris inscriptum.
Odi, amo, in aliis te quaero, in solitudine;
reliqui te, ac amnis ad alveum huius adveni
fato profugus tuo a nomine coronato.

*

Matutinum eius in pulmones calidum intrat aer
qui e fundo emergit gelidi obscuro canalis,
canas inter nubes fumumque Vindobonensium
commerciorum stridentem.
Memet aegre traho caementicias ad ripas,
et dum humi iaceo diversas aspicio formas
quae albulae delineantur in caelo.
Aliquid collum premit, me temere ligavit
bulga quaedam plastica, et strangulat.
Bitumen sputo sordidamque aquam, pisciumque lamentum,
qui liberati a ligationibus nare cupiunt, amplectibus a funestis.
Silentium angorque dominantur canalis vias,
tempus consumitur ut cera ad solem.
Vita crudelis longaevumque exsilium tecum; adhuc profugus.

 

_egonschieleselfportraitwithphysalisgoogleartproject_5537f161.jpg

 

Ε Ρ Α Τ Ο Σ Τ Ο Μ Ο Σ

Ὡς παρακινδυνευτικόν ἐστι τὸ πόθος
ὅτε γίγνεται μεταξὺ τῶν σωμάτων
ἡ συμμετρία, ὅτε μεταξὺ αὐτῶν
ἐφαρμόζουσι τὰ χείλη τὰ ἡμέτερα,
μηροί τῷ σῷ νώτῳ, ἄκρα τὼ χεῖρε,
αἱ πτέρναι αἱ ἐμοῦ, αἱ σοὶ αἱ ὦμοι.
Ὁ φόβος ὄλλυται, ὄλλυται τὸ λαθραῖον,
οἰκεῖ τὸ πῦρ τὴν τῆς σωφροσύνης κλίνην
καὶ παρακαλεῖ εἰς τὴν ἐπιχειρέσιν.
Τοία ἐστὶ ἡ συμμετρία ὥστε ἀκούεται
ὁ τῆς ἀποτεθρυμμένης ἀλήθειας βρόμος
ἐν λαθραίᾳ τινὶ περιπτύχῃ.

Κεκλεισμένη θύρα

Πολλάκις, μάλα περιμένων τὸν ὕπνον ἔλθειν, περὶ τῶν θυρῶν φροντίζω· αἱ γὰρ θύραι πολλὰ ἡμῖν σημαίνειν δύνανται. Ἡ κεκλεισμένη θύρα ἔστιν ἴδια ἢ ἡ ἀνεῳγμένη. Ἔλπις ἣ ἔρχεται ἢ φεύγει, ῥήματα ἃ λέγονται ἢ σιωπῶνται, ἄνθρωποι οἳ προσέρχονται, οἳ ἀπέρχονται, οἳ μετὰ ἡμῶν μένουσι. Δια αὐτὸ μὲν ποίημα ἐγραψα, ὃ δὲ Ῥωμαιστὶ ἐκάλεσα Ostium clausum· ᾧ περὶ τούτου φρονεῖν ἐβουλήθην ὡς οἱ παλαῖοι, τὰ χαλεπὰ καὶ τὰ καλὰ καὶ τὰ τοῦ κόσμου ποίησει φιλοσοφοῦντες, καίπερ ὁ Πλάτων οἰόμενος τοὺς ποιητὰς τὰ μὲν δεινά οὐδὲ τὰ ἀληθῆ ἀείδοντας ἀεὶ ψευδολογεῖν. Τὸ ποίημα πρῶτον τῇ Ἰβηρικῇ γλώσσᾳ γράψας, εἰς τὴν Ῥωμαικὴν μετέφρασα.

Ἡμερῶν οὖν τινῶν ἀπὸ τῆς τοῦ ποιήματος Ῥωμαιστὶ ἀποδείξεως —ὃ δὲ ὧδε ἀναγιγνώσκειν δύνατόν ἐστι— προϊόντων μοι ἔδοξε μετάφρασιν και Ἑλληνιστὶ γράφειν.

Σκότῳ μόνον τὴν παραμυθίαν εὑρίσκω
αὐτήν, ἣ κεκλεισμένων θυρῶν μένει,
ἀλλὰ νῆμα ἓν λεπτὸν τοῦ εἰσόδου, ἡ ἰσχνὴ παλαίου
φωτὸς ἡ ακτὶς, μόλις ὑπὸ τῆς θεοῦ τινὸς χειρὸς
φοιτάδος γεγράμμενον (ὁ αγνὼς
καὶ ἀπὸ τῆς δημιουργίας αὐτοῦ κεχωρισμένος)
τὴν ψυχὴν τὴν ἐμοῦ τέμνει τε καὶ λείπει σημεῖα
τοῦ ἀφανίζειν ἀδύνατα κατὰ σῶμα ὃ δηλαδὴ μαραίνεται.
Ἑκάστη ἡ θύρα, το σῆμα το ἕκαστον κατὰ δέρμα,
οἱ δακτύλιοι εἰσὶ οἱ κορμοῦ ἔμπυρου τινὸς,
τὰ λοιπὰ μὲν ἅ ἐκ τῶν ὀμμάτων φεύγουσιν,
ἐπιμένουσι δὲ συνεχῶς μέχρι πνιγμοῦ.

el-veneno-1939.jpg

Συγγιγνώσκεσθε μοι συνεχῶς ἁμαρτάνοντι!

Ostium clausum

O S T I V M    C L A V S V M

In tenebris modo invenio consolationem
eam, quae ostiis clausis manet,
tametsi filum liminis delicatum,
fax antiquae lucis infirmus,
numinis manu ab errabunda paene delineatum
cuiusdam ignari creationeque a sua elongati,
animam findit linquitque signa
indelebilia plane marcente in corpore.
Quaeque ianua, insigne quodque in pellem,
anuli sunt combusti trunci cuiuspiam,
reliquia oculis fugientia, at constanter
usque ad suffocationem consistunt.

27755c432361d449b2928bde46597b28.jpg

Verba prohibita

1977.110_habitacion-hotel.jpg

V E R B A   P R O H I B I T A

Lingua nonnumquam laeta detenditur rotundaque,
verborum oblita prohibitorum,
ad complexum contente accurrit, se dein ipsam refrenat, 
ea suo e latere expellit et silentium prosequitur.
Quaero ubi id lateat, quod nunquam dictum est,
omnia quae effari nefas
invitaque conamur oblivionem habitare.
Scire si liceret ubi, quibus cum verbis rapide ipse laterem,
relictum partirem hunc agrum, extra viventia.

Eratostomus

E R A T O S T O M V S

VARIATIONES • IN • POEMA • QVODDAM

είχα το σώμα του έρωτος, είχα τα χείλη
τα ηδονικά και ρόδινα της μέθης
“Nocte quadam” Constantini Cavafis

PRIMA

Pulchritudinem tueri est ferre
nos capite damnatos esse
quoque tempore quando oculi
ostiaque clauduntur valedicentia.
Scelerata os tuum inventio,
excruciat solitudines
cupidinis mortifera in absentia.

SECVNDA

Absentiam sentio lacertorum, cum opprimam
ipse meis cui nullam cupidinem iam retineo.
Opprimere nolo, volo opprimi,
saevi rursus impetum sentire maris
aestuoso in pectore tuo tremoremque bracchium,
calidius acceptus quam domum post laborem
pervenire requirereque amoris angulum.
Taedet iam nidus esse, alas aveo meas
quas ardoris sub osculo tuo cupidinisque pandam.
Flamine me tendere ipsum cupio, auris gaudere
aridis tui ad meas aures spiritus, flabris
quae tuis e manibus nascuntur dorsum flectentibus.
Meorum cupidini praecisa est coniunctio talorum
umerorumque tuorum labellaque me quaerentia.
Requirere iam nolo, me invenire tibi opus est,
pectore e meo inanitatem extrahere, ubi
non virescunt iam virecta, inde sevisti
orches osque meum dulci irrigasti nectare.
At nunc eas marcescere modo licet contemplari,
dum anima et luctu involvitur, et frigida carne.

TERTIA

Quam audax est cupido
cum inter corpora generatur
symmetria, cum inter se congruunt
ut congruunt nostra labella,
ilia meo cum dorso, apices digitorum,
mei tali, umeri tui.
Metus perditur, perditur furtum,
incolit ignis lectum
prudentiae exhortaturque ad impetum.
Talis est symmetria ut auditur
fractae fragor veritatis
clandestino ab amplexu.

Jacques-Louis_David_-_Patroclus_-_WGA06044.jpg

De spinis

Hac tempestate, cari lectores, mihi aliquid otii est scholis peractis; et dum thesem parare pergo, carmina Latine et Graece — aliis etiam linguis — legere placet, quia satis historias tractatusque de rebus politicis evolvo. Quae ficta tractent, ea mihi valde placent, atque de eis vobiscum disceptare gratissimum est.
Theocriti tunc carmina illa Idyllia nuncupata legebam, cum hoc inveni, quod quidem iucundum fuit:

τὸν κλέπταν πότ᾽ ῎Ερωτα κακὰ κέντασε μέλισσα
κηρίον ἐκ σίμβλων συλεύμενον, ἄκρα δὲ χειρῶν
δάκτυλα πάνθ᾽ ὑπένυξεν. ὁ δ᾽ ἄλγεε καὶ χέρ᾽ ἐφύση
καὶ τὰν γᾶν ἐπάταξε καὶ ἅλατο, τᾷ δ᾽ ᾿Αφροδίτᾳ
δεῖξεν τὰν ὀδύναν καὶ μέμφετο, “ὅττί γε τυτθὸν
θηρίον ἐστὶ μέλισσα καὶ ἁλίκα τραύματα ποιεῖ”.
χἁ μάτηρ γελάσασα: “τί δ᾽; οὐκ ἴσος ἐσσὶ μελίσσαις;
ὡς τυτθὸς μὲν ἔφυς, τὰ δὲ τραύματα χἁλίκα ποιεῖς”.

Hexametris dactylicis compositum, carmen de Cupidine apis aculeo laeso agit, cum ille mella ab examine rapere cupiebat. Deinde mater Venerem quaerens, de potenti quamvis minuto aculeo queritur, et mater iocose respondet se illum questum mirari, quod tela Cupidinis tanta sunt quam parva. Graece ut compositum sit, Dorice auctor composuit carmen, quod in α pro η scriptum (inter alia) videmus.
Attamen ii, qui poemata Theocriti ediderunt, hoc ei esse negant atque tardius adiunctum fuisse censent. Ipse autem qui haud quidem expertus sum — saltem in quo ad bucolica Graeca carmina attinet — nescio utrum Theocritus lepidum poema hoc an alter scriptor concinnavit, at ad me venit legentem statim hoc carmen Anacreontis:

Ἔρως ποτ᾽ ἐν ῥόδοισι
κοιμωμένην μέλιτταν
οὐκ εἶδεν, ἀλλ᾽ ἐτρώθη.
τὸν δάκτυλον παταχθείς
τᾶς χειρὸς ὠλόλυξε,
δραμὼν δὲ καὶ πετασθείς
πρὸς τὴν καλὴν Κυθήρην
«ὄλωλα, μῆτερ,» εἶπεν,
«ὄλωλα κἀποθνήσκω·
ὄφις μ᾽ ἔτυψε μικρός
πτερωτός, ὃν καλοῦσιν
μέλιτταν οἱ γεωργοί.»
ἃ δ᾽ εἶπεν· «εἰ τὸ κέντρον
πονεῖς τὸ τᾶς μελίττας,
πόσον δοκεῖς πονοῦσιν,
Ἔρως, ὅσους σὺ βάλλεις;»

Versus quos legis compositos ab Anacreonte esse dubitatur, eadem condicio quam apud Theocritum. Carmina autem quae Anacreontem imitari volunt Anacreontica ab auctore appellantur, quae de vino celebrationibusque, de voluptatibus Venereque loquuntur. Quod in ambobus poematibus commune, descriptio casus Cupidinis rosaeque atque dicta matris sunt. Quamvis carmina Theocriti Anacreontisque placent, mihi autem alterum — id est, Anacreontis — carmen illustrius videtur.
Finem disputationi ponam, sed prius vobis poema offerre vellem, quod ipse de re composui, de qua carmina Graeca agunt. Hendecasyllabis compositum legas quaeso ac quae sentis — si quid vere sentis — dicas:

Fulvo roscida sole sic corona
rosarum tenuis nitebat alba,
arbores ita tegmina atque rami
teguntur nive candida ac serena;
venit huc puer, en!, amoris auctor,
defessa arma ponens, sagittam et arcum,
lassa membra rosas tegunt misellas.
Exclamat digitoque laesus spinam
extrahit; fugit et pede et volans, nec
fortunam male dicere umquam cessat.
Illi autem Veneris reniduerunt
ocelli, puer cum ante eam veniret
ostendens digitum, umidis genis flens;
comam et exagitans suam alma mater
dixit: «Num, querule, arcus et pharetras
nulla infligere vulnera alta credis?
Spinam habet rosa, aculeos tuos sed
veremur simul atque amamus omnes.»

eros.jpg

Chloris et Amaryllis

Scripsi quondam de falsa specie, quod hic legere potestis, atque carmen a Petro Bembo compositum addidi scholiaque. Ipse a carmine hoc inspiratus et quia bucolica carmina nondum legi, quae amorem inter feminas tractent, versus quosdam hexametros composui. Praebe, care lector, faventes oculos! Hic

CARMEN DE CHLORIDE
ET AMARYLLIDE

Sub patulae recubantem vidit tegmine pinus
Chloris apud virides herbas Amaryllida nympham,
rubra labella, sinum atque lacertos, lumina clausa,
quae, sicut solis tum fulgores operit cum
nubes, caela tenebris linquebant et adusta.
Illa incensa cupidine clam suspiria dabat,
rosque videbatur iam non gemmare recentem
herbam nec flores placuere suo sitienti
ori, et quantum infelix Chloris amore carebat,
tantum languebat cor. Ruralesque locos tunc
maesta canens fidibus magna cum voce petebat,
dicebat nemora inter clara «o, pulchra Amaryllis
tanta mihi das —heu miserandae— tristia qua re?
Nonne placent mea dulcia bracchia nec coma flava?
Nonne genae, dic, nonne labella umeri ac mei ocelli?
Marcescens tibi ego viola a lymphisque relicta!».
Audivit cum Amaryllis questam «Femina luctu»
respondit «maculata, mihi parce quia non te
sed Damoetam pulchrum pastorem cupio ardens».
«Dilecta o mi, me miseram, nam impensius uror!
Eheu homines scelerati, vitam e me rapuistis!
Num praecordia quae exagitant ea falsa?»
Ense deinde cucurrit destricta atque avida illa
mortis duro interfecit ferro opilionem
hunc saeva laetaque manu quem Amaryllis amabat.
«Iam mihi erunt nymphae mox euge gaudia dulcis,
dedignari audebit nec mas me furibundam».
Lucebat vinacea ferrea sanguine sica,
caespes guttis roscidus et ruber et madefactus.
01-41-11-10

Querella amantis

Sōlis prīma odiōsa sunt amantī
māne lūmina mī nitentis alba.
Quāliter roseīs domum relinquit
pennīs ēffugiens patris deōrum
ā Cupīdine percitum sagittīsque
Phoebum Aurōra alacris pedēs venusta
agilēs quatiens metū prehensa;
tāliter fugiendum erit mihī nunc
ā torō viridante magnō amōris
flōre in quō requiescat ēleganter
lassa forma gravī tua in sopōre.
Invitus faciam, relinquere ēheu
lūget bracchia, bāsiātiōnēs,
et dulcissima crūra. Luctuōsa
tēcum mī pereunt statim latusque
tuum fit genitor voluptuōsum
omnium cupidō suāvitātum
imō ā corde reō tuī mē amōris.
Sed novam Venerem ā marītō amōris
saevī zēlotypō vidērier non
captam mī minimē placet adustō.
Cum tunc surgerem eburneō ē torō altō,
magnae maestitiae impetus meum cor
Dūre et exagitāvit et domāvit.

the-lovers-2

De carmine imperfecto

Post multas hebdomades, in quibus nulla scripsi et quasi mortuum blogum iacuit, denuo hinc venio, ut paucis quaeque nova verbis exponam. Quomodocumque iam cupiebam Latinitate mea quidem rustica scribere.

Quod hodie affertur carmen imperfectum est, quod ante multos dies incepi, sed voluntas me deseruit id finiendi. Carmen agitur de origine Iovis dei patris omnium superorum et de origine duorum filiorum eius. Filia prima in quam mentio incidit Minerva (Graece Athena vocata) dea docta atque armis perita est. Filius secundus Dionysus est, de quo fama e crure patris natum esse dicit.

Vt poema non finire velim, id autem vobis ostendo ut, si placet, quae scripta sunt legatis et etiam, si magis placet, versus addere possitis. Nam non sunt litterae clausa arca lapidea, sed liberae omnibus qui eas ament. Alioqui oblitae litterae apud tenebras sempiternas manere possent.

Ceterum bene scio me magnum poetam non esse, nec mihi laureas aeternas poesis laudes peto. Vtcumque erit censeo omnes litteras servari decere. Ecce carmen:

Inceptīs faueās meīs ut ipsa,
Vōce, dīua, precor tremente, Mūsa,
Precor, Calliopē, lyram et movēre,
Nam māiōra canam ut poēta nōn sim,
Mantuæ nec habens manūs canōrās
Ēnātī exagitem chelyn morōsam.

Prīmus, heu!, Cronos fīliōs comēdit,
Rhēā mātre coactā, amōre uērē
Autem illō genitōrum eum fefellit;
Iouem līquit in antrō ubī ferōce
Per annōs superūm pater morātus,
Usque ad terribilem diem duellī.

Deus fulmina clārus et tonītrum
In patrem iacit; ex suō ōre summō
Exeunt superīque frātrī et illī
Cælestem dicionem inclitam atque
Ūniversa dedēre regna mundī;
Princeps æquanimis fuit bonusque.

Ē mente omnipotentis ēditam esse
Athēnam sapientibus fauentem,
Quæ arma pōsuit horrida ante sēdes
Illustrēs sapientiæ et scientēs,
Fāma dīcit ad ætherem movendo
Hīc, volātica, tum suās et ālās.

Fīlius Dionȳsus ēius nātus
Adhaesus patris est labōre crūra
Cum magnō, Semelā relictā et arsā
Iūnōnis dominæ Iovis dolōsae
Dēceptā; suō amōre, caecitāte
Captīvā simul et simul beātā.

bacchus-dance.jpeg

Volātilis uenustas

ΜΕΝΙΠΠΟΣ: Εἶτα διὰ τοῦτο αἱ χίλιαι νῆες ἐπληρώθησαν ἐξ ἁπάσης τῆς Ἑλλάδος καὶ τοσοῦτοι ἔπεσον Ἕλληνές τε καὶ βάρβαροι καὶ τοσαῦται πόλεις ἀνάστατοι γεγόνασιν;

Ā Venere antīquā ætāte ille est planctus Adōnis.
Dīua uenūstæ formæ præclāræque mē amāta,
nōn sed nōuit uīuere tempestāte nouā istum.
Certē per nostrās urbēs habitant populōsās
perpulchrī puerī, nouī Adōnēs; dissimilēs sunt
autem uērō, nonne est, qui ipse haud conspiciat, quis?
Prīmus sī amāuit dīuus uoluere et ipse libellōs.
ōdērunt lectum alterī, amant dum corporis uīres,
usque ad dēveniat sermōnem texere rārum.
Ō, quam tibi, scriptor, quam rectē scrībere fūit
pulchrō dē capite illustrissimō enim Helenæ illō.
Quālis Fāma volātilis est et tam trepidē aurās
illa petīt urbēs per magnās albula pennis;
tālia cānescunt moriuntur corpora nostra.

Adonis in Y fronts 1963 by Richard Hamilton 1922-2011