Recentissima

De cyaneis focis

Nuperrime librum lepidissimum Hispanice legi, cuius titulum sua lingua Las hogueras azules est. Quem auctor Hispalensis Ioannes F. Riverus (Hisp. Juan F. Rivero) scripsit et in lucem domus Candaya edidit. Mihi quidem placuit de versione tituli Latina, quo verbo uteretur. Nam hoguera est ignis magnus, quem foris paramus. Latine habemus rogum aut bustum, pyram (e… Más

Epistula ad Flauiam II

Flauiæ suæ æquo animo S. P. D. etsi non mihi tempus supersit, amica, tibi aliquid noui mittere gratissimum semper inueniam. Sunt enim epistulæ tuæ humanitatis plenæ scientiæque peritissimæ. De iustitia vero interrogatus, quid dicam satis difficile esse constabit. Nonne tot sententias quot homines uidemus? Et sane legi apud multos philosophos eruditosque uiros reuera et feminas… Más

Epistula ad Alexandrum II

Χαῖρε, Ἀλέξανδρε·

τῆς πρώτης ἐπιστολῆς γεγραμμένης, σιωπὴν ποιεῖν μοι ἐδόκει, ὡς πάντων τῶν τοῦ φῆσαι ἀξίων ἤδη λεξομένων, ἀλλὰ νῦν δεῖ, ὦ φίλε, τι ἐρωτᾷν· σημαίνουσι ἆρα τι οἱ ὄνειροι; ἐλπὶς μὲν ἀπὸ σου ἄρνησιν δέξασθαι οὖσα, καλῶς δὲ γιγνώσκω τὴν πικρὴν ἀπόκρισιν. τὸ ὄναρ μὴν τὸ τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ νοῦ ὕπαρ. ὅτε ἐν ὕπνῳ ἐσμὲν, τοίους ὄνειρους ἔχομεν οἵους χρὴ ὑμῖν ἐστι ἔχειν, ἵνα τὸ βάθος τοῦ πόθους τοῦ ἡμετέρου καταμανθάνωμεν.

εἶτε ἃ εἶπον ἀληθῆ εἶτε ψευδῆ εἰσίν, αἰσθάνομαι οὖν ἄτλητον μήνυμα ἐν τῇ ψυχῇ τῇ ἐμῇ κρυπτόν, ὃ μόνον διὰ τὸ ὄναρ πεύσομαι. διὰ τοῦτο οὐ βούλομαι νυκτὸς κεισόμενος κατακλίνειν, καὶ αὐτὰς τὰς ἐπιστολὰς γράφων καὶ ἐν τῇ γεραιᾷ νυκτὶ φρουρῶν τὸν τῆς ἔνδον μάχης μόχθον φυγεῖν εὔχομαι. ἀλλὰ αεἲ ἐρχονται· μήτε λύσιν μήτε σωτηρίαν οὔπω εὕρηκα. ὡς ὁ ἐσθλὸς καὶ μεγαλόφρων, τοῖς τυφλοῖς ἀνθρώποις τὸ τοῦ φρονεῖν πῦρ δοὺς, ὁ Προμηθεύς καθ’ἡμέραν ὑπὸ τοῦ ἀετοῦ, ὃν ὁ ἀβρότων δῖος Ζεὺς αὐτῷ ἔπεμψεν, τὸ ἧπαρ κατεσθιόμενος, ὡς ἄθλιος καὶ ἀτυχής πάντων τῶν νυκτῶν εἰμί.

καλῷ νεανίᾳ καὶ ὀλβίῳ αὐτὴν στέλλω.

Epistula ad Flauiam I

Flauiæ suæ S. P. D.,

epistulis abhinc circa dies quinque acceptis, ægre meditationes tuas legi, grauiterque sollicitudo me tenuit considerantem quanta ante pericula hominum societatem nostram magis magisque stare atque quam præcipitem totam dilabi. Vetus insania populos afficit nouos, antiqua odia rursus Europæas nationes peragrunt; est enim bellua funesta hæc cupido omnium iurum humanorum dilaniandorum in nomine libertatis sed quæ est hæc libertas, quæ inimicitiam inter homines serit?

Timeo quidem eos homines, quibus mulierum iura tam immense irritant, quibus amorum diuersitas iniuria videtur, ne ad rerum fastigium tandem accedant. Rempublicam enim, si contingeret, necesse euerterent, omniaque salutaria uenenata mutarentur. Flauia, si saluam rempublicam ipsosque nos saluos seruare uelimus, in eos impetum faciendi tempus est, nec iam decet domi aspicere et manere quasi iura nostra exsecrari desinant, quod numquam eueniat, nisi prius ultimam uictoriam consequeremur.

Exhortari quidem ad prœlium semper detestaui, sed mihi uidetur tempus adest pugnandi, nam procellæ nefandæ belli iam cernuntur. Cunctantes obsides fieri periculum libertati esse satis constat, ab Historiæ lectionibus enim discendi occasio est. Carissima amica, tempora difficilia ueniunt et nobis necesse est de tempestate in rebus felicibus cogitare. At memor esto, dum nouum bellum paramus, ut iura uniuersi generis humanis defendamus, ea frui etiam licebit. Ama et uiue, disce et labora, nec umquam quam cite franguntur uires uitæ obliuisci audeas.

Optime ualeas ubique hæc legas.

Epistula ad Alexandrum

Χαῖρε, Ἀλέξανδρε·

ὡς τερπναὶ οὖν μοι αἱ σαὶ ἐπιστολαὶ ἦσαν, ἃς μὲν πρὸ πολλοῦ ἐδεξάμην· τοῦ δὲ καιροῦ ἐλλείπω, ἵνα τοῖς λόγοις τοῖς ἀρίστοις ἀντιφωνῶ. πολλὰ οὖν πράττων τὰς τῆς ἡμέρας ὥρας ἐν ἀχρήστοις ἔργοις ἀποφευγούσας ὁράω, οὕτως ἡ ἀνθρωπινὴ ζωὴ ἐστίν, quamuis carus nobis Seneca, quem tam diligenter legimus, dixerit: «tempus tantum nostrum est».

καὶ πολὺ εἰς τοὺς τοῦ Σενέκα λόγους σκέπτομαι, ὁ ἐμὸς χρόνος γὰρ ὀλίγος, ὡς φαίνεται. Nec novus esse velim Horatius —οἱ θεοὶ ἀληθὼς γιγνώκουσι, πῶς μοι αὐτὸς ἐστι ἀχάριστος—, ἀλλὰ μεῖζον ἐν βραχεῖ μακρὰν ἐλπίδα ἀποτέμνειν νομίζω τοῦ περιμένειν. τὰ εἰς αὔριον λιπόμενα ἤδη ἀπολόμενα. ὦ Ἀλέξανδρε, εἰς τὰ οὔπω διερχόμενα quam minime πίστευσον.

αὐτὴν τὴν ἐπιστολὴν σὲ εὐδαίμονα εὑρησούσαν στέλλω.

Danuvius & vertio

D A N V V I V S nec tibi diua parens generis nec Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Verg. Aen. 4: 365-367 Vindobonensem noctem frangit lenis tuus spiritus contra me in lecto et gradus, sermo diffusus duorum hominum quorundam ante fenestram ambulantium. In domo cuius… Más

Κεκλεισμένη θύρα

Πολλάκις, μάλα περιμένων τὸν ὕπνον ἔλθειν, περὶ τῶν θυρῶν φροντίζω· αἱ γὰρ θύραι πολλὰ ἡμῖν σημαίνειν δύνανται. Ἡ κεκλεισμένη θύρα ἔστιν ἴδια ἢ ἡ ἀνεῳγμένη. Ἔλπις ἣ ἔρχεται ἢ φεύγει, ῥήματα ἃ λέγονται ἢ σιωπῶνται, ἄνθρωποι οἳ προσέρχονται, οἳ ἀπέρχονται, οἳ μετὰ ἡμῶν μένουσι. Δια αὐτὸ μὲν ποίημα ἐγραψα, ὃ δὲ Ῥωμαιστὶ ἐκάλεσα Ostium clausum·… Más

Ostium clausum

O S T I V M    C L A V S V M In tenebris modo invenio consolationem eam, quae ostiis clausis manet, tametsi filum liminis delicatum, fax antiquae lucis infirmus, numinis manu ab errabunda paene delineatum cuiusdam ignari creationeque a sua elongati, animam findit linquitque signa indelebilia plane marcente in corpore. Quaeque ianua,… Más

Verba prohibita

V E R B A   P R O H I B I T A Lingua nonnumquam laeta detenditur rotundaque, verborum oblita prohibitorum, ad complexum contente accurrit, se dein ipsam refrenat,  ea suo e latere expellit et silentium prosequitur. Quaero ubi id lateat, quod nunquam dictum est, omnia quae effari nefas invitaque conamur oblivionem habitare. Scire… Más

Eratostomus

E R A T O S T O M V S VARIATIONES • IN • POEMA • QVODDAM είχα το σώμα του έρωτος, είχα τα χείλη τα ηδονικά και ρόδινα της μέθης «Nocte quadam» Constantini Cavafis PRIMA Pulchritudinem tueri est ferre nos capite damnatos esse quoque tempore quando oculi ostiaque clauduntur valedicentia. Scelerata os tuum… Más

De libris ad usum linguae Latinae discipulorum

Salvete sodales! Longum quidem post tempus in quo nihil in blogo scripsi, iterum apud Flavam Minervam sum. Si rete meum pipiatorium sequimini, bene deinde sciscitati eritis. Mense Augusto ineunte Emeritam Augustam pulcherrimam urbem inter illas Hispaniae petii, ut drama magnificum in theatro antiquo Romano spectarem. Fabula, quam egerunt, de Ovidii Metamorphoseon libris compendium a Maria… Más

Chloris et Amaryllis

Scripsi quondam de falsa specie, quod hic legere potestis, atque carmen a Petro Bembo compositum addidi scholiaque. Ipse a carmine hoc inspiratus et quia bucolica carmina nondum legi, quae amorem inter feminas tractent, versus quosdam hexametros composui. Praebe, care lector, faventes oculos! Hic CARMEN DE CHLORIDE ET AMARYLLIDE Sub patulae recubantem vidit tegmine pinus Chloris… Más

Querella amantis

Sōlis prīma odiōsa sunt amantī māne lūmina mī nitentis alba. Quāliter roseīs domum relinquit pennīs ēffugiens patris deōrum ā Cupīdine percitum sagittīsque Phoebum Aurōra alacris pedēs venusta agilēs quatiens metū prehensa; tāliter fugiendum erit mihī nunc ā torō viridante magnō amōris flōre in quō requiescat ēleganter lassa forma gravī tua in sopōre. Invitus faciam, relinquere… Más

De carmine imperfecto

Post multas hebdomades, in quibus nulla scripsi et quasi mortuum blogum iacuit, denuo hinc venio, ut paucis quaeque nova verbis exponam. Quomodocumque iam cupiebam Latinitate mea quidem rustica scribere. Quod hodie affertur carmen imperfectum est, quod ante multos dies incepi, sed voluntas me deseruit id finiendi. Carmen agitur de origine Iovis dei patris omnium superorum… Más

Volātilis uenustas

ΜΕΝΙΠΠΟΣ: Εἶτα διὰ τοῦτο αἱ χίλιαι νῆες ἐπληρώθησαν ἐξ ἁπάσης τῆς Ἑλλάδος καὶ τοσοῦτοι ἔπεσον Ἕλληνές τε καὶ βάρβαροι καὶ τοσαῦται πόλεις ἀνάστατοι γεγόνασιν; Ā Venere antīquā ætāte ille est planctus Adōnis. Dīua uenūstæ formæ præclāræque mē amāta, nōn sed nōuit uīuere tempestāte nouā istum. Certē per nostrās urbēs habitant populōsās perpulchrī puerī, nouī Adōnēs;… Más

Crudelis hiems

GALLVS•ARCES POETÆ•ROMANO CARMEN•DICAT Gaudia mī docuistī linguæ quā Latium ēgit orbem Rōmānī et temporis ēlogium; quārē quōs tibi uersūs composuī tribuō omnēs, certē exspectātur, qui tibi utī placeānt. CARMEN «CRVDELIS HIEMS» VOCATVM Candidā tegitur niue alba uallis cānās tegminis et comās tenet frons; sunt haud dissimilēs aquæ fluentēs montium glaciē tum opertum et album fontibus… Más

Hendecasyllabi amatorii I

Tū parās renovāre amōris ignem,  splendent dum omnia, quā comam reflectis, et quā per vacuum movēs ocellos. Māne Aurōra repellit quālis umbras, lūcem dē croceō torō resurgens roscidam simul cum et diem reportat, tālis tristitiās repellis rīdens dolōrēsque metūsque turbidāsque rixās, gaudia nam cupīdinēsque spargens in thalamō iocōsque lætōs. Tuīs nunc, domina, hæreō in ocellīs,… Más

Intus nemora

Sunt qui        arbores petunt              umbrosas ut amplo iaceant       sub tegmine              murmura spumantium audientes                        riparum; suntque qui          intus noctem caelumque     stellis… Más

De foliis cadentibus ac extantibus floribus

Arborem magnam extitere vidi, ramis ob fructuum, florum foliorumque onus flectentibus. Tangere lignum tam pretiosum placuisset, autem ventus, qui arborum inimicus saepe est, formidabilis venit. Ac tam acriter flavit, ut omnia quae tetigisse volebam, in aura capta, longe volaverunt. Sed, ut in pagina quadam olim legi: अकस्मात् वृक्षात् पुष्पं न पतात Fugiunt haud semper omnes… Más

Deceptus in taberna

Θυμάται ορμές που βάσταγε· και πόση χαρά θυσίαζε. Την άμυαλή του γνώσι κάθ’ ευκαιρία χαμένη τώρα την εμπαίζει. …. Μα απ’ το πολύ να σκέπτεται και να θυμάται ο γέρος εζαλίσθηκε. Κι αποκοιμάται στου καφενείου ακουμπισμένος το τραπέζι. Κωνσταντίνος Καβάφης POETAE·ILLUSTRI ANGELO·NESTORIS CARMINIS·AUCTORI Ille ego sum amicus qui semper alterum potum deuersoriis offert in tabernis.… Más

Astheneia ueris

«ἔγω δὲ κῆν᾽ ὄτ- τω τις ἔραται·» «Cumulantur atrae nubes, Rapide ueniet imber sed quid? Quid curem? Cuncta maria, imber infinitus, Vndae ut aedes ruere Vniuersum possunt. Cur mihi interesset? Quid curam doloris alieni Habeam, si iam me reliquisti? O, scelesta, tibi amorem Promisi aeternum. Meministine? Meministine? ‘Ille mi par esse deo uidetur’ scripsi, Ignara… Más

Callicrates marmaroglyptes

  Callicrates dicitur ille, cum finiuit simulacrum Apollonis, ut audiuit uocem eum uerbis iocundis clamantem, quae dicebat: «me esse tuum amantem». Hunc simulacrum ridebat exspectantem attonitum; ille tum marmorea labella, risu ut arcus tensa, nitentia fusca ocella, nasum illum perfectum denuo aspexit, atque repente simulacrum, quod fecit, amauit. Eburneam uoluit tangere pellem, et dulcem membrorum… Más

Aquila et puer

O, aquilae, aquilae, aethera petentes, Regiae uolucres, regna caeli tenentes; Cur, pastorem cum ouibus negligenges, Pulchrum os, membra ista formosa Adpetitis, meamque cogetis odiosam Iuuentutem formamque corporis censere? Mater, pater, nequetis luctum habere, Gallum pro pretio oblatum mactantes, Gratiam apud diuos aeternam pensantes Gaudere; me omnipotentemque ambo amantes. Dum autem uolabam, aquae iuuentutis Muris relinquebant… Más

Carmen ueris

Hic super ueris collem iaceo: Nubes quaedam mea ala fit, Volucer supra uolitat. Heu, mecum loquor, singularissime amor, Vbi manes, ut ibi tecum maneam ! Immo tu aeraque nullum domum habetis. Heliantho similis animus apertus exstat, Cupiens Ipsum amplificans In amore speque. Ver, quae uoluntas tua est ? Cum assuetudinem inueniam? Nubem pererrare uideo flumenque,… Más

Variatio in dialogum a Seneca illo minore conscriptum

Licetne mihi, care Pauline, cum parua fabula incipere? Quam infra legas: Heu! ait mus, indies mundus diminuitur. Primum tantus erat, ut metuebam; huc et illuc percurrebam atque felix eram, quoniam ad dexteram sinistramque e longinquo muri me circumueniebant. Parietes tamen tam celeres constringuntur, ut iam in ultimo cubiculo sum; ac plaga, quae mihi gradienda est,… Más

De cogitatione ambulatoria

Ich sehne mich, und weiß nicht recht, nach was. Eduard Mörike Heri, cum sol in caelo quasi ardentissima flamma resplenduisset, mea cum amica carissima ad urbis nostrae litus perueni. Ibi, dum tranquilliter ambulabamus, de rebus uariis disputabamus, homines cum liberis uel canibus uel liberis canibusque etiam ambulantes uidebamus, atque iucundissime uentus et salis marisque odor… Más

Carmina pluuialia I

Ante paucos dies, quod rarum maxime miraculum est, in uico quem incolo pluit. Ac semper, cum imber rursus et rursus fenestras pulsat, carmina nonnulla perlegere mihi placet. Id contigit, quod sonus pluuiae et litterarum miscui uoluptas quaedam singularis, ergo adeo pretiosa, mihi uidetur. Tunc, dum pluebat, legebam atque, ut guttae contra parietes tintinnabant, sic uerba… Más

De pelle onagri

Salue, amice! Hodie uelim cogitationes consiliaque mea de litteris cum libro delecto incipere. Is Pellis Onagri (Francogallice La peau de chagrin) est, ab Honorato Balzacis conscriptus. In quo facit auctor testimonium uitae hominis cuiusdam ficticii, Raphaelis Valentini, qui, cum Lutetiae mercatorem inuenisset, onagri(1) pellem emit. Quae perficit omnia desideria Raphaelis, sed pretium… Est quis pretium… Más