De conventu in insulis Canariorum

Diebus VII, VIII et IX huius mensis, occasione lepidissima data, per Interrete conventui II CIID —hoc est Hispanice, II Conventus Internationalis ad Doctrinam Novandam, titulumque habuit Instrumenta Investigationis Linguarum et Cultuum priscae Antiquitatis — adfui atque interfui opusculo quodam a scholis meis linguae Latinae in Universitate Cordubensi tradito. Non mihi tamen fuit opportunum illic praesentiam mei facere, dein commode orationem meam auribus faventibus sodalium collegarumque a domo habui.

De doctrina linguae Latinae et Graecae disputare conveni, quae linguas discipulis haud philologis tradit. Maximi quidem momenti videtur, quod innumeri discipuli has linguas in Gradibus suis Universitatis discunt, sed quam saepius grammaticae viam sequentes, ut excerpta Latina ad linguam Hispanicam vertere possint. Indigne laborem fero, cum discipulos videam sudore multo et fatigatione minimos fructus obtinentes. Huiusmodi doctrinam linguarum proposui, per quam linguae per usus, lectionem frequentem sermonem scripturamque accipiantur.

Non est tamen mihi propositum opusculum didacticum lustrare, sed laetior his lineis finem imponam, si hendecasyllabos includam, quibus orationem meam incepi, qui collegis et sodalibus salutem darem. De insulis Canariorum sane compositio rem agit:

Miram, o Musa, licet, Latina, visi
sedem solis, ubi nec ira frigens
borealis acumen iniicit nec
candida nive palluere harenae.
Hic licet teneros inire lusus,
quietem capere ilicis sub umbra,
salemque olfacere amplius marinum.
Insulae resonant Canariorum
antiquo strepitu Latinitatis.

Deja un comentario