Carmen Iaponicum





名 verna tempora;
も innominato monte
な caligo levis.




Scholia

Litterae Iaponicae ad Latinas illatae: haru nare ya · na mo naki yama no · usugasumi

春:satis iam vulgatum est, scilicet litteras Iaponicas nomine 「漢字」kanji a litteris Sinicis 「汉字」hànzì traditas esse. Sinice haec legitur chūn, Iaponice tamen duarum lectionum praecipue discrimen facere licet; prima ex quibus shun in lectione quae dicitur 「音読み」 onyomi seu Sinica, altera haru in lectione 「訓読み」 kunyomi seu Iaponica dicta constat. Hic haru legendum, nam shun in verbis compositis praeceps usus est. Littera a duabus imaginibus composita est. Prima, secundum traditionem scriptoriam Sinicam, compositio ex 「艸」, id est herba, et 「屯」, id est surculus, facta. Altera effigiem solis declarat; est tunc ver sol et plantae iuxtim posita. Verbum tandem in carmine est, quod in Iaponica traditione 「季語」kigo seu verbum temporis vocatur; habent nam ver, aestas, autumnus hiemsque sua verba.

なれや:poeta vocat ver, ut statim veniat, ya dum exclamat.

名:id est, nomen; quod secundum traditionem ab lunae crescentis et oris imaginibus compositum est signum, quemadmodum obscura nocte homines se significent.

なき:etiam 「無き」scriptum, sub voce «nihil» intelligendum est (in carmine: «nomen-nihil»).

薄:hac in littera, quae signum suavitatis facit, videtur forma florum in capite et ad sinistram guttae liquoris.

霞:hac sub voce caliginem indicamus, quod nebulae dantur sed illae ab humi calore quae gignuntur. In littera tandem apparet signum pluviae 「雨」ame, quia litteram de rebus temperiem perturbantibus componit.

De auctore: Matsuo Bashō 「松尾芭蕉」

Matsuo Bashō poeta Iaponicus fuit, qui saeculo decimo septimo nostrae aetatis vixit. Miles et vates, summa haicua composuit, atque a multis eruditis dignissimus et altissimus omnium poetarum Iaponiae respicitur. Haicua sua res iocosas tractant et naturam, ut decet; dum artem a maioribus traditam sequitur vates, nec novandi spes eum nimis cepit.

Aetas in qua Bashō floruit Edo nomine cognita est. Res publica Iaponica aetatis nomen usque ad saeculum undevicesimum coluit. Historici insulam clausam a peregrinis alienisque hominibus esse notant, nam post longos annos in quibus Iaponia multa bella cum exteros gessit ad traditiones suas redire statuerunt qui rerum fastigio praeerant. Europaei et Christiani, qui et beneficiis et damnis pariter ubique terram serunt, expulsi ab insulis sunt. Mercatores modo in portibus lectis negotia gerere licuit.

Rerum sic status erat, cum Bashō artem suam colere incepit. Meditationes offerunt carmina sua, et ut decet in arte Iaponica natura locum habet praestantem. Et sic haicua praecipue verba ad naturam et cottidianam hominum vitam attinentia habent. Anni tempora et tempestas de animo poetae loquuntur in versibus formam simplicibus obscurum sensum complicibus.

Apud nostrates etiam natura locum habuit in capite artis poeticae. Poetae ut Horatius, Catullus, Ovidius, Pontanus, Strozza… omnes mirificas descriptiones naturae nobis tradiderunt. Fuit enim genus poeticum res naturales depingere, quod variis sub nominibus cognovimus. Qui de meteororum ratione, de caelestibus, de astronomicis… scripsere, hominum de intentione animi ad naturam meditati sunt. Erit forsan minime audax homines omnes et ad septentrionem et ad meridiem et ad occidentem et ad orientem aspicentes similes curas habere.

Un comentario sobre “Carmen Iaponicum

Deja un comentario