Humanistica

Althemenes

Ignosce quidem mihi, care lector; post enim permultas septimanas aliquid novum scribere institui, non quia ignavia quaedam me cepisset, sed quia multa negotia quodlibet tempus componendi habere valde impediebant; immo maestus animus nova scripta vulgandi cupiens nec potens mihi erat. Attamen tempus tandem inveni, atque de eo, quod nuper legi, disceptare velim. Priusquam de opere… Más

Carmen de salsedine maris

Nouo incepto anno, rebus de difficilibus non mihi omnino placebat, immo aliquid quidem uenustum humanitatisque plenum legere. Deinde offendi carmen quoddam apud Pontani opera, quae nuper legeram denuoque heri legebam, atque confestim caram magistram Alexandram memoraui. Est enim excerptum De salsedine maris, quod apud poema, quod nescio an ipsa olim legerit, longissimum in Meteorum libro… Más

De specie falsa

Diebus quidem superioribus libros dum a Seneca conscriptos evolvebam, sententiam apud De Beneficiis librum quartum capitulum trigesimum quartum inveni lepidissimam, quam fama autem in memoria vinctam retinet, quod saltem crediderim. En ea: Fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus. Vulgo quidem fertur, hominem quendam penitus de ingenio moribusque iudicari posse, modo minimum tempus postquam in… Más