Chloris et Amaryllis

Scripsi quondam de falsa specie, quod hic legere potestis, atque carmen a Petro Bembo compositum addidi scholiaque. Ipse a carmine hoc inspiratus et quia bucolica carmina nondum legi, quae amorem inter feminas tractent, versus quosdam hexametros composui. Praebe, care lector, faventes oculos! Hic

CARMEN DE CHLORIDE
ET AMARYLLIDE

Sub patulae recubantem vidit tegmine pinus
Chloris apud virides herbas Amaryllida nympham,
rubra labella, sinum atque lacertos, lumina clausa,
quae, sicut solis tum fulgores operit cum
nubes, caela tenebris linquebant et adusta.
Illa incensa cupidine clam suspiria dabat,
rosque videbatur iam non gemmare recentem
herbam nec flores placuere suo sitienti
ori, et quantum infelix Chloris amore carebat,
tantum languebat cor. Ruralesque locos tunc
maesta canens fidibus magna cum voce petebat,
dicebat nemora inter clara «o, pulchra Amaryllis
tanta mihi das —heu miserandae— tristia qua re?
Nonne placent mea dulcia bracchia nec coma flava?
Nonne genae, dic, nonne labella umeri ac mei ocelli?
Marcescens tibi ego viola a lymphisque relicta!».
Audivit cum Amaryllis questam «Femina luctu»
respondit «maculata, mihi parce quia non te
sed Damoetam pulchrum pastorem cupio ardens».
«Dilecta o mi, me miseram, nam impensius uror!
Eheu homines scelerati, vitam e me rapuistis!
Num praecordia quae exagitant ea falsa?»
Ense deinde cucurrit destricta atque avida illa
mortis duro interfecit ferro opilionem
hunc saeva laetaque manu quem Amaryllis amabat.
«Iam mihi erunt nymphae mox euge gaudia dulcis,
dedignari audebit nec mas me furibundam».
Lucebat vinacea ferrea sanguine sica,
caespes guttis roscidus et ruber et madefactus.
01-41-11-10

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s