Carmen de salsedine maris

Nouo incepto anno, rebus de difficilibus non mihi omnino placebat, immo aliquid quidem uenustum humanitatisque plenum legere. Deinde offendi carmen quoddam apud Pontani opera, quae nuper legeram denuoque heri legebam, atque confestim caram magistram Alexandram memoraui. Est enim excerptum De salsedine maris, quod apud poema, quod nescio an ipsa olim legerit, longissimum in Meteorum libro a Ioviano Pontano conscripto inuenitur. Sed in mentem illa uenit haud tantum quoniam magistra illustris de sale multa humanissima sapienter atque lepidissima scripsit sed etiam quia mentio incidit in montem Calpen, de quo Plinius Naturalem apud Historiam (in principio libri III) disserit, auctor optime eruditeque ab Alexandra cognitus, in regione Gaditana situm, quam ipsa incolit. En poema:

Vos etiam maris undisoni fluitantia monstra,
Et solem rapidum, et latices sentitis amaros,
Quandoquidem obiectas urens sol dum coquit undas,
Et radiis infestat agens neptunia regna,
Assidue dulces epulas, tenuemque liquorem,
Haurit aquis, succosque rapit populator amicos
Grata sequens, sensum longe indignatus amarum,
Hinc salsus sapor, atque asper fluit æquore amaror.
Quippe etiam ut nostro fluitat de corpore sudor,
Ille quidem dulci e baccho, mellisque liquore
Exclusus venis, et enim sitis ipsa calorque
Leuibus indulgent succis, et amara recusant.
Quin etiam fama est captum telluris amore
Oceanum, tacitos primum occuluisse dolores.
Post ubi concepit flammam, penitusque medullis
Arsit, et ipsa imis hæsere incendia uenis,
O quoties primo fixit sua munera posti,
Pinxit et e vario non mollia limina flore,
Ac cecinit miseram lacrymosa uoce querelam,
Longaque per uacuas rupit suspiria rimas,
Inde ubi iam longo patientia uicta dolore est,
Multa quoque iratus foribus conuitia dixit,
Crudelem et dominam per uerba indigna notauit,
Nunc supplex ueniam petit, et connubia poscit,
Et thalamum optatum, et socii sua gaudia lecti.
At postquam nil dona mouent, promissaue magni
Dos pelagi, atque preces frustra cessere mariti,
Non ullæ supra spes, tum furiatus, et amens
Perculit aduersam nodoso uerbere Calpen,
Ingemuit, traxitque grauem a radice ruinam
Mons cauus, ille imo uictor ciet æquora fundo.
Agmina densentur campis tum rupe soluta
Irrumpit pelago, et terris insultat apertis.
At tellus tremefacta metu confugit in altos
Nube caua monteis, tutoque in uertice sistit.
Exanimem excipiunt Nymphæ, refouentque pauentem,
Vt uires rediere, deosque exciuit agrestes,
Et quæ sit dubiis nota est sententia rebus,
Continuo e mediis terrae penetralibus actam
Alloquitur Saliam, et precibus noua munera iungit.
Tum Dea conuentu in medio dux ipsa repostas
Exoluit venas, totoque e uiscere terræ
Eruptat sale saxa super sudantia amaro.
Quidquid ubique asprum egeritur, fluitatque malignus
Æquora per sapor inficiens undasque deosque.
Ipse etiam Oceanus retro dare signa coactus.
Inde manet sensu sapor aspernandus amaro.

202240-gibraltar-all
Mons Calpe
Anuncios

2 comentarios sobre “Carmen de salsedine maris

  1. Gratias plurimas tibi ago! Notum quidem mihi non erat hoc carmen, quod procul dubio attente evolvam et condam inter carmina de sale optima, quae in quodam Florilegio poetico colligere conor. Gratia quoque maxima mihi habenda est propter verba tua omnia humanissima.

    Me gusta

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s