De specie falsa

Diebus quidem superioribus libros dum a Seneca conscriptos evolvebam, sententiam apud De Beneficiis librum quartum capitulum trigesimum quartum inveni lepidissimam, quam fama autem in memoria vinctam retinet, quod saltem crediderim. En ea:

Fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus.

Vulgo quidem fertur, hominem quendam penitus de ingenio moribusque iudicari posse, modo minimum tempus postquam in cubiculum intravit. Sunt etiam docti qui studia de eo fecerunt, quamquam illa difficilius studia gravia aut sapientiae scientiaeque plena considerem. Verum enim aliquid in re inest, nam gentibus et nationibus hodiernis ita species valet, ad laborem deligendo, retinendo amicos novosque faciendo, amorem etiam reperiendo, ut communitates interretiales ad singulas necessitates adaptae inveniuntur. Atque fortasse aliquem iudicamus antequam colloquium habeatur, quod iam bene scitum saepius contingere.

Tunc post quos dies, carmen a Petro Bembo cardinale (Venetiae 1470 — Romae 1547) et celeberrimo humanista auctoreque compositum dum perlegebam, sententiae Senecae memineram et, ut consilium utriusque simile erat, cogitavi, quamvis de rebus dissimilibus disputent. Carmen eius multo celebre est, in quo Faunus de nymphis amorem fugientibus conqueritur, ac causam suae calamitatis speciem eius esse censet. Infra epigramma:

Dicite cur nostros, Nymphae, fugiatis amores;
quid Faunus, quo sic despiciatur, habet?
Cornua si mihi sunt, sunt et sua cornua Baccho;
inque sinus vocat hunc Cressa puella suos.
Ignea si frons est, an non frons ignea Phoebo est?
Hoc tamen est Clymene facta parente parens.
Barba riget suffulta genis, dedit improba saepe
oscula barbato Deianira viro.
Intonso densoque tegor praecordia villo,
nil ideo Marti est Ilia questa suo.
Capripedem arguitis, quid clauso turpius? At tu
Nupsisti claudo, Cypria pulchra, Deo.
Denique, si qua meae pars est non bella figurae,
exemplum a caelo, quod capiatis, habet.
Sed vos nimirum mortalia facta secutae
—omnis quando auro conciliatur amor—,
pastorum et pecoris tenui custode repulso,
quaeritis a magnis munera magna Deis.

Scholia in carmen

Dicite cur nostros, Nymphae, fugiatis amores: poema aperitur ratione explicata advocatione facta. Faunus nymphas interrogat, verbis praecipuis in summo («dicite»), medio («Nymphae») et infimo («fugiatis amores») versu dispositis. Ab antiquo tempore scriptores fabularum fictarum amorem Fauni in nymphas versum descripserunt. Alteros apud auctores, carmen quidem laudatum quod Mallarmé composuit L’après midi d’un faune exemplo est.

Quid Faunus, quo sic despiciatur, habet?: hic inducitur, quae maxima pars carminis erit, descriptio comparatioque Fauni cum variis deis heroisque veterum memoria, qui amati fuerant. Faunus etiam «quo sic despiciatur» inquiens se miserum iudicat. Videmus omnia haec ad risum suscitandum facta.

Cornua si mihi sunt, sunt et sua cornua Baccho; / inque sinus vocat hunc Cressa puella suos: descriptio Fauni figuram e summo corpore ad infimum percurrit, cornibus deinde primum adhibitis Bacchique cum iis comparatis. Illa verba «sunt et sua cornua Baccho» sicut ea Ovidii «et habet sua castra Cupido» mihi videntur. Altero in versu historiam de Baccho Ariadneque (ea est, Cressa puella, quia suboles Mino regi insulae Cretensis fuit) refert auctor, traditam a poetis sicut Catullo Ovidiove. Inde Ariadnen, a Theseo in litore quodam desertam postquam ea illi auxilium contra Minotaurum immanem dedit, Bacchus cum thyaso ad litus curru tigribus tracto appropinquans nupsit. Imago Ariadnes in sinus Bacchum vocantis potens plenaque voluptatis.

Ignea si frons est, an non frons ignea Phoebo est? / Hoc tamen est Clymene facta parente parens: incipit versus chiasmo cum lepido «ignea frons», qui in parte versus altera medio hemistichio stat ut «frons ignea». Ac frons Phoebo ignea, quia saepe cum Sole confusus (iam etiam apud Ovidii Metamorphoses). Denuo versu in altero affertur amoris casus, nunc Phoebi et Clymenes. Non tam felices versus quam superiores.

Barba riget suffulta villo, dedit improba saepe / oscula barbato Deianira viro: in his versibus invenitur quod studiosi Horatii carminum appellavere «callidam iuncturam», id est, verba disponere ut potentiorem significationem habeant, non solum e sensu grammaticale sed etiam ex coniectu cum variis verbis in propinquitate. Callida illa iunctura apud verbum «improba» invenies, quia «improba» tum cum «oscula», tum cum «Deianira» commeare potest, venustum deinde sensum efficiens. Barbatus vir, ab improba Deianira amatus, Hercules, quem combussit uxor, improbae nomen ergo obtinens.

Intonso densoque tegor praecordia villo, / nil ideo Marti est Ilia questa suo: haud expectata gravitas ridiculum primum versum facit magna cum obtrectatione lectori. Hic comparatio de Rhea Silvia, sive Ilia, vi compressa geminos parta Martem parentem esse dictitante, quamvis Titus Livius id falsum consideret, historiam agit. Forsan non tam felix Martis cum villo nexus quam ignea frons Phoebi aut cornua Bacchi.

Capripedem arguitis, quid clauso turpius? At tu / Nupsisti claudo, Cypria pulchra, Deo: felicissimi versus, ubi pedes caprini cum pede aegroto Hephaesti, cui dea ipsi amori dicata nupsit, comparantur. Sed auctor coniugium miserrimum utrique fuit, nam Venus cum multis variis hominibus coiit, usque ad diem in quo maritus, plaga iacta, illam cum Marte in toro offendit.

Denique, si qua meae pars est non bella figurae, / exemplum a caelo, quod capiatis, habet: versus hi partem descriptionis extensam concludunt, atque denuo calliditatis poeticae exemplo sunt. Videlicet «meae» sequitur «figurae», sed, quia iuxta «pars» est, cum eo verbo significare videtur. «figurae» etiam «bella» voci significationem dat.

Sed vos nimirum mortalia facta secutae / —omnis quando auro conciliatur amor—, / pastorum, et pecoris tenui custode repulso, / quaeritis a magnis munera magna Deis: in postremis quattuor versibus carminis finem Bembus imponit Fauni contra Nymphas cum invectione, in qua se iudicans inopem, aut saltem non tam copiosum quam deos, accusat, illas modo opes divinas petere. Hic comparatio facitur cum rebus humanis, id est, mortalibus, quando homines amorem auro conciliari velle declarat. Denique Faunus sine amoris praesidio ac odio refertus manet ac fortunam suam lamentatur.

Anuncios

Un comentario en “De specie falsa

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s