Deceptus in taberna

Θυμάται ορμές που βάσταγε· και πόση
χαρά θυσίαζε. Την άμυαλή του γνώσι
κάθ’ ευκαιρία χαμένη τώρα την εμπαίζει.

…. Μα απ’ το πολύ να σκέπτεται και να θυμάται
ο γέρος εζαλίσθηκε. Κι αποκοιμάται
στου καφενείου ακουμπισμένος το τραπέζι.

Κωνσταντίνος Καβάφης

POETAE·ILLUSTRI
ANGELO·NESTORIS
CARMINIS·AUCTORI

Ille ego sum amicus
qui semper alterum potum deuersoriis offert in tabernis.
Nulli mihi sunt filii,
spuria sum filius e subole unus,
quae ventrem replet manuque ipsam sua occidit.

Mei, tamen, amici parentes sunt;
excusationes qui sere domum ad reuertendum quaerentes,
ceruisiam semper mihi alteram offerunt,
numquam me abire uolunt.

Me aspiciunt atque centies
centies dictitant quam difficilis fortuna quam habeo est.
Illi formicas mea scandentes crura non uident,
eas non uident.
Parentum suo bibunt tempus ore,
vorant sua parentum tempus saliua
atque ego totiens minor
atque maiores quotiens filii fiunt illorum.
Atque quadraginta, quinquaginta annos,
reuertam eandem ad tabernam in angulo
atque tum hodie pueri qui sunt sibi interrogabunt cur
tantae meo in ore formicae,
cur suorum ille parentum amicus adhuc iuuenem se iudicat.
Quinquaginta, sexaginta annos,
quis me domum aduehet,
quis tori sub linteis ossa seruabit.
Sexaginta, forsan, septuaginta annos
quis interrogationes respondebit,
quis mihi dicet quam difficilis est
fortuna quam habeo
cum fallar olim omnibusque alterum iubeam potum
coram solitario frigidarii lumine.

Hispanice carmen hic legere possis.

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión /  Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión /  Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión /  Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión /  Cambiar )

Conectando a %s